1 David
aleph noli contendere cum malignis
neque aemuleris facientes iniquitatem
2 quoniam sicut herba velociter conterentur
et sicut holus viride arescent
3 beth spera in Domino et fac bonum
peregrinare in terra et pascere fide
4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 gimel volve super Dominum viam tuam
et confide in eo et ipse faciet
6 et educet sicut lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum sicut meridiem
7 deleth tace Domino et expecta eum
noli contendere adversum eum qui proficit in via sua
adversum virum qui facit quae cogitat
8 he dimitte iram et relinque furorem
noli contendere ut malefacias
9 quoniam qui malefaciunt interibunt
expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 vav adhuc enim modicum et non erit impius
et cogitabis de loco eius et non subsistet
11 mites autem hereditabunt terram
et delectabuntur in multitudine pacis
12 zai cogitat impius de iusto
et frendet adversum eum dentibus suis
13 Dominus deridebit eum
videns quod venit dies eius
14 heth gladium evaginaverunt impii
tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem
et interficiant rectos in via
15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum
et arcus eorum confringantur
16 teth melius est parum iusto
quam divitiae impiorum multae
17 quia brachia impiorum confringentur
sublevat autem iustos Dominus
18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum
et hereditas eorum aeterna erit
19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 caph quia impii peribunt
et inimici Domini gloriantes ut monocerotes
consumentur sicut fumus consumitur
21 lameth fenus accipit impius et non reddit
iustus autem donat et tribuit
22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram
et qui maledicti interibunt
23 mem a Domino gressus viri firmantur
et viam eius volet
24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25 nun puer fui siquidem senui
et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27 samech recede a malo et fac bonum
et habita in sempiterno
28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos
ain in aeternum custoditi sunt
et semen impiorum periit
29 iusti hereditabunt terram
et habitabunt in saeculum super eam
30 fe os iusti meditabitur sapientiam
et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33 Dominus non derelinquet eum in manu eius
et non condemnabit eum cum iudicatur
34 coph expecta Dominum et custodi viam eius
et exaltabit te ut possideas terram
cum interibunt impii videbis
35 res vidi impium robustum
et fortissimum sicut indigenam virentem
36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37 sen custodi simplicitatem et vide rectum
quia erit ad extremum viro pax
38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39 thau salus iustorum a Domino
fortitudo eorum in tempore tribulationis
40 et auxiliabitur eis Dominus
et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
1 ipsi David
Noli aemulari in malignantibus
neque zelaveris facientes iniquitatem
2 quoniam tamquam faenum velociter arescent
et quemadmodum holera herbarum cito decident
3 spera in Domino et fac bonitatem
et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6 et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem
7 subditus esto Domino et ora eum
noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua
in homine faciente iniustitias
8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
9 quoniam qui malignantur exterminabuntur
sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 et adhuc pusillum et non erit peccator
et quaeres locum eius et non invenies
11 mansueti autem hereditabunt terram
et delectabuntur in multitudine pacis
12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
13 Dominus autem inridebit eum
quia prospicit quoniam veniet dies eius
14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum
ut decipiant pauperem et inopem
ut trucident rectos corde
15 gladius eorum intret in corda ipsorum
et arcus ipsorum confringatur
16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17 quoniam brachia peccatorum conterentur
confirmat autem iustos Dominus
18 novit Dominus dies inmaculatorum
et hereditas eorum in aeternum erit
19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20 quia peccatores peribunt
inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati
deficientes quemadmodum fumus defecerunt
21 mutuabitur peccator et non solvet
iustus autem miseretur et tribuet
22 quia benedicentes ei hereditabunt terram
maledicentes autem ei disperibunt
23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
24 cum ceciderit non conlidetur
quia Dominus subponit manum suam
25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum
nec semen eius quaerens panes
26 tota die miseretur et commodat
et semen illius in benedictione erit
27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos
in aeternum conservabuntur
iniusti punientur et semen impiorum peribit
29 iusti autem hereditabunt terram
et inhabitabunt in saeculum ÷saeculi: super eam
30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius
nec damnabit eum cum iudicabitur illi
34 expecta Dominum et custodi viam eius
et exaltabit te ut hereditate capias terram
cum perierint peccatores videbis
35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36 et transivi et ecce non erat
et quaesivi eum et non est inventus locus eius
37 custodi innocentiam et vide aequitatem
quoniam sunt reliquiae homini pacifico
38 iniusti autem disperibunt simul
reliquiae impiorum peribunt
39 salus autem iustorum a Domino
et protector eorum in tempore tribulationis
40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus
et salvabit eos quia speraverunt in eo