1 canticum graduum
beatus omnis qui timet Dominum
qui ambulat in viis eius
2 laborem manuum tuarum cum comederis
beatus tu et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis fructifera
in penetrabilibus domus tuae
filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum
5 benedicat tibi Dominus ex Sion
et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel
1 canticum graduum
Beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
2 labores manuum tuarum ※quia: manducabis
beatus es et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae
filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
5 benedicat te Dominus ex Sion
et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel