1 canticum graduum David
laetatus sum eo quod dixerint mihi
in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas
cuius participatio eius simul
4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini
testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9 propter domum Domini Dei nostri
quaeram bona tibi
1 canticum graduum huic David
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas
cuius participatio eius in id ipsum
4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium
Israhel
ad confitendum nomini Domini
5 quia illic sederunt sedes in iudicium
sedes super domum David
6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem
et abundantia diligentibus te
7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi