1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis
omne opus servile non facietis in ea
quia dies clangoris est et tubarum
2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum de armento unum arietem unum
agnos anniculos inmaculatos septem
3 et in sacrificiis eorum
similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos
duas decimas per arietem
4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis
et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis
hisdem caerimoniis offeretis in odorem
suavissimum incensum Domino
7 decima quoque dies mensis huius septimi
erit vobis sancta atque venerabilis
et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum
vitulum de armento unum arietem unum
agnos anniculos inmaculatos septem
9 et in sacrificiis eorum
similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos
duas decimas per arietem
10 decimam decimae per agnos singulos
qui sunt simul septem agni
11 et hircum pro peccato
absque his quae offerri pro delicto solent
in expiationem et holocaustum sempiternum
in sacrificio et libaminibus eorum
12 quintadecima vero die mensis septimi
quae vobis erit sancta atque
venerabilis
omne opus servile non facietis in ea
sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulos de armento tredecim arietes duos
agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas
per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim
et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
16 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim
arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
18 sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
19 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
20 die tertio offeres vitulos undecim
arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
21 sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
22 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno et sacrificio
et libamine eius
23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
25 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
27 sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
28 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
30 sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
31 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos
agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
33 sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
34 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino
vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
37 sacrificiaque et libamina singulorum
per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
38 et hircum pro peccato
absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris
praeter vota et oblationes spontaneas
in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis