1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum
emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus
vir aegyptius
de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens
habitabatque in domo domini sui
3 qui optime noverat esse Dominum cum eo
et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei
a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum
et universa quae tradita
fuerant
5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph
et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur
erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7 post multos itaque dies iecit domina
oculos suos in Ioseph
et ait dormi mecum
8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam
ecce dominus meus omnibus mihi traditis
ignorat quid habeat in domo sua
9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate
vel non tradiderit mihi
praeter te quae uxor eius es
quomodo ergo possum malum hoc facere
et peccare in Deum meum
10 huiuscemodi verbis per singulos dies
et mulier molesta erat adulescenti
et ille recusabat stuprum
11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum
et operis quippiam absque arbitris faceret
12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum
qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est
foras
13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis
et se esse contemptam
14 vocavit homines domus suae et ait ad eos
en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis
ingressus est ad me ut coiret mecum
cumque ego succlamassem
15 et audisset vocem meam
reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
16 in argumentum ergo fidei retentum pallium
ostendit marito revertenti domum
17 et ait
ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
18 cumque vidisset me clamare
reliquit pallium et fugit foras
19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis
iratus est valde
20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur
et erat ibi clausus
21 fuit autem Dominus cum Ioseph
et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis
carceris
22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos
qui in custodia tenebantur
et quicquid fiebat sub ipso erat
23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis
Dominus enim erat cum illo
et omnia eius opera dirigebat