1 o insensati Galatae
quis vos fascinavit
ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus
est crucifixus
2 hoc solum volo a vobis discere
ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
3 sic stulti estis
cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis
ex operibus legis an ex auditu fidei
6 sicut Abraham credidit Deo
et reputatum est ei ad iustitiam
7 cognoscitis ergo
quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus
praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt
scriptum est enim
maledictus omnis qui non permanserit in omnibus
quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum
manifestum est quia iustus ex fide vivit
12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
13 Christus nos redemit de maledicto legis
factus pro nobis maledictum
quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu
ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
15 fratres secundum hominem dico
tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit
aut superordinat
16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius
non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno
et semini tuo qui est Christus
17 hoc autem dico
testamentum confirmatum a Deo
quae post quadringentos et triginta annos facta est lex
non irritam facit ad evacuandam promissionem
18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione
Abrahae autem per promissionem
donavit Deus
19 quid igitur lex
propter transgressiones posita est
donec veniret semen cui promiserat
ordinata per angelos in manu mediatoris
20 mediator autem unius non est Deus autem unus est
21 lex ergo adversus promissa Dei absit
si enim data esset lex quae posset vivificare
vere ex lege esset iustitia
22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato
ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
23 prius autem quam veniret fides
sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber
non est masculus neque femina
omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis
secundum promissionem heredes