1 et tu adsume planctum super principes Israhel
2 et dices
quare mater tua leaena inter leones cubavit
in medio leunculorum enutrivit catulos suos
3 et eduxit unum de leunculis suis leo factus est
et didicit capere praedam hominemque comedere
4 et audierunt de eo gentes
et non absque vulneribus suis ceperunt eum
et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
5 quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius
tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum
6 qui incedebat inter leones et factus est leo
didicit praedam capere et homines devorare
7 didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere
et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius
8 et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis
et expanderunt super eum rete suum
in vulneribus earum captus est
9 et miserunt eum in caveam in catenis
adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem
ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel
10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata
fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
11 et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium
et exaltata est statura eius inter frondes
et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum
12 et evulsa est in ira in terramque proiecta
et ventus urens siccavit fructum eius
marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius
ignis comedit eam
13 et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti
14 et egressus est ignis de virga ramorum eius
qui fructum eius comedit
et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium
planctus est et erit in planctum