1 factum est autem cum senuisset Samuhel
posuit filios suos iudices Israhel
2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel
et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee
3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius
sed declinaverunt post avaritiam
acceperuntque munera et perverterunt iudicium
4 congregati ergo universi maiores natu Israhel
venerunt ad Samuhel in Ramatha
5 dixeruntque ei
ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis
constitue nobis regem ut iudicet nos
sicut universae habent nationes
6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis
eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos
et oravit Samuhel Dominum
7 dixit autem Dominus ad Samuhel
audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi
non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos
8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt
a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc
sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
9 nunc ergo audi vocem eorum
verumtamen contestare eos
et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini
ad populum qui petierat a se regem
11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis
filios vestros tollet et ponet in curribus suis
facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum
12 et constituet sibi tribunos et centuriones
et aratores agrorum suorum et messores segetum
et fabros armorum et curruum suorum
13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas
14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet
et dabit servis suis
15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit
ut det eunuchis et famulis suis
16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet
et ponet in opere suo
17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis
et non exaudiet vos Dominus in die illa
19 noluit autem populus audire vocem Samuhel
sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes
et iudicabit nos rex noster
et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
21 et audivit Samuhel omnia verba populi
et locutus est ea in auribus Domini
22 dixit autem Dominus ad Samuhel
audi vocem eorum et constitue super eos regem
et ait Samuhel ad viros Israhel
vadat unusquisque in civitatem suam