1 igitur David et magistratus exercitus
secreverunt in ministerium filios Asaph et
Heman et Idithun
qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis
secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
2 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela
filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et
Matthathias
sex sub manu patris sui Idithun
qui in cithara prophetabat
super confitentes et laudantes Dominum
4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth
Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer
et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei
ut exaltaret cornu
deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
6 universi sub manu patris sui
ad cantandum in templo Domini distributi erant
in cymbalis et psalteriis et citharis
in ministeria domus Domini iuxta regem
Asaph videlicet et Idithun et Heman
7 fuit autem numerus eorum cum fratribus suis
qui erudiebant canticum Domini
cuncti doctores ducenti octoginta octo
8 miseruntque sortes per vices suas ex aequo
tam maior quam minor doctus pariter et indoctus
9 egressaque est sors prima Ioseph
qui erat de Asaph
secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus
duodecim
10 tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
11 quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
12 quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
13 sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
14 septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
15 octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
16 nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
17 decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
18 undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
19 duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
20 tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
21 quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
22 quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
23 sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
24 septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
25 octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
26 nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
27 vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
28 vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
29 vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim
30 vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
31 vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim