1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae
ut inveniam te foris et deosculer
et iam me nemo despiciat
2 adprehendam te et ducam in domum matris meae
ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito
et mustum malorum granatorum meorum
3 leva eius sub capite meo
et dextera illius amplexabitur me
4 adiuro vos filiae Hierusalem
ne suscitetis et evigilare
faciatis dilectam donec ipsa velit
5 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens
et nixa super dilectum suum
sub arbore malo suscitavi te
ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
6 pone me ut signaculum super cor tuum
ut signaculum super brachium tuum
quia fortis est ut mors dilectio
dura sicut inferus aemulatio
lampades eius lampades ignis atque flammarum
7 aquae multae non poterunt extinguere
caritatem
nec flumina obruent illam
si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione
quasi nihil despicient eum
8 soror nostra parva et ubera non habet
quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
9 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea
si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
10 ego murus et ubera mea sicut turris
ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
11 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos
tradidit eam custodibus
vir adfert pro fructu eius mille argenteos
12 vinea mea coram me est
mille tui Pacifice
et ducenti his qui custodiunt fructus eius
13 quae habitas in hortis amici auscultant
fac me audire vocem tuam
14 fuge dilecte mi
et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum
EXPLICIT LIBER CANTICUM CANTICORUM1 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae

EXPLICIT LIBER CANTICUM CANTICORUM