1 noli adtendere ad possessiones iniquas
et ne dixeris est mihi sufficiens vita
nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
2 non sequaris concupiscentiam cordis
3 et ne dixeris quomodo potui
aut quis me subiciet propter facta mea
Deus enim vindicans vindicabit
4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste
Altissimus enim est patiens redditor
5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu
neque adicias peccatum super peccatum
6 et ne dicas miseratio Dei magna est
multitudinis peccatorum meorum miserebitur
7 misericordia enim et ira ab illo
et in peccatores respicit ira illius
8 non tardes converti ad Deum
et ne differas de die in diem
9 subito enim venit ira illius
et in tempore vindictae disperdet te
10 noli anxius esse in divitiis iniustis
nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
11 non ventiles te in omnem ventum
et non eas in omni via
sic enim peccator probatur duplici lingua
12 esto firmus in via Dei
et in veritate sensus tui et scientia
et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
13 esto mansuetus ad audiendum verbum ut
intellegas
et cum sapientia fers responsum verum
14 si est tibi intellectus responde proximo
sin autem sit manus tua super os tuum
ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
15 honor et gloria in sermone sensati
lingua inprudentis subversio
ipsius
16 non appelleris susurrio
et lingua tua capiaris et confundaris
17 super furem enim est confusio et paenitentia
et denotatio pessima super bilinguem
susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
18 iustifica pusillo et magno similiter