1 mulieris bonae beatus vir
numerus enim annorum illorum duplex
2 mulier fortis oblectat virum suum
et annos vitae illius in pace implebit
3 pars bona mulier bona
in parte bona timentium Deum dabitur viro
pro factis bonis
4 divitis autem et pauperis cor bonum
in omni tempore vultus illorum hilaris
5 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
6 delatura civitatis et collectio
populi
7 et calumniam mendacem
super mortem omnia gravia
8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa
9 in muliere infideli
flagellum linguae omnibus communicans
10 sicut boum iugum quod movetur
ita et mulierem nequam
qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
11 mulier ebriosa ira magna
et contumelia et turpitudo illius non contegetur
12 fornicatio mulieris in extollentia oculorum
et in palpebris illius agnoscetur
13 in filia non avertente se firma custodiam
ne inventa occasione utatur se
14 ab omni inreverentia oculis cave
et ne mireris si te neglexerit
15 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet
et ab omni aqua proxima bibet
et contra omnem palum sedebit
et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
16 gratia mulieris sedulae delectabit virum
suum
et ossa illius inpinguabit
17 disciplina illius datus Dei
18 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
19 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
21 sicut sol oriens mundo in altissimis Dei
sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
22 lucerna splendens super candelabrum sanctum
et species faciei super aetatem stabilem
23 columnae aureae super bases argenteas
et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
24 fundamenta aeterna super petram solidam
et mandata Dei in corde mulieris sanctae
25 in duobus contristatum est cor meum
et in tertio iracundia mihi advenit
26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum
Deus paravit eum ad rompheam
28 duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt
difficile exuitur negotians a neglegentia
et non iustificabitur caupo a peccatis labiae