1 canticum psalmi filiorum Core
2 magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto suo
3 specioso germini gaudio universae terrae
monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
4 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
5 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
6 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
7 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
8 in vento uredinis confringes naves maris
9 sicut audivimus ita vidimus
in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri
Deus fundavit eam usque in aeternum semper
10 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus
sic laus tua usque ad extremum terrae
iustitia repleta est dextera tua
12 laetetur mons Sion
exultent filiae Iudae propter iudicia tua
13 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
14 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius
ut narretis in generatione novissima
15 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et
in perpetuum
ipse erit dux noster in morte