1 pro victoria servi Domini David
2 dixit scelus impii in medio cordis eius
non esse timorem Dei ante oculos eius
3 quia dolose egit adversum eum in oculis suis
ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
4 verba oris eius iniquitas et dolus
cessavit cogitare benefacere
5 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona
malum non abiciet
6 Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
7 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa
homines et iumenta salvos facies Domine
8 quam pretiosa est misericordia tua Domine
et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
9 inebriabuntur de pinguidine domus tuae
et torrente deliciarum tuarum potabis eos
10 quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11 adtrahe misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam rectis corde
12 ne veniat mihi pes superbiae
et manus impiorum non me commoveat
13 ibi ceciderunt operantes iniquitatem
expulsi sunt et non potuerunt surgere