1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen
in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum
ut ipsi in oppidis maneant
et suburbana sint pecoribus ac iumentis
4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum
mille passuum spatio tendentur
5 contra orientem duo milia erunt cubiti
et contra meridiem similiter duo milia
ad mare quoque quod respicit occidentem eadem
mensura erit
et septentrionalis plaga aequali termino finietur
eruntque urbes in medio et foris suburbana
6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis
sex erunt in fugitivorum auxilia separata
ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem
exceptis his alia quadraginta duo oppida
7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum
Israhel
ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores
singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
9 ait Dominus ad Mosen
10 loquere filiis Israhel et dices ad eos
quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum
qui nolentes sanguinem fuderint
12 in quibus cum fuerit profugus
cognatus occisi eum non poterit occidere
donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis
ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
16 si quis ferro percusserit
et mortuus fuerit qui percussus est
reus erit homicidii et ipse morietur
17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
19 propinquus occisi homicidam interficiet
statim ut adprehenderit eum percutiet
20 si per odium quis hominem inpulerit
vel iecerit quippiam in eum per insidias
21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit
percussor homicidii reus erit
cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
22 quod si fortuito et absque odio
23 et inimicitiis
quicquam horum fecerit
24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum
atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
25 liberabitur innocens de ultoris manu
et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat
manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
27 fuerit inventus
et percussus ab eo qui ultor est sanguinis
absque noxa erit qui eum occiderit
28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere
postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
30 homicida sub testibus punietur
ad unius testimonium nullus condemnabitur
31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis
statim et ipse morietur
32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas
reverti poterunt
33 ne polluatis terram habitationis vestrae
quae insontium cruore maculatur
nec aliter expiari potest
nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
34 atque ita emundabitur vestra possessio
me commorante vobiscum
ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel