1 vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena
non recedet a te rapina
2 vox flagelli et vox impetus rotae
et equi frementis et quadrigae ferventis
equitis ascendentis
3 et micantis gladii
et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae
et gravis ruinae nec est finis cadaverum
et corruent in corporibus suis
4 propter multitudinem fornicationum meretricis
speciosae et gratae et habentis maleficia
quae vendidit gentes in fornicationibus suis
et familias in maleficiis suis
5 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum
et revelabo pudenda tua in facie tua
et ostendam gentibus nuditatem tuam
et regnis ignominiam tuam
6 et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam
et ponam te in exemplum
7 et erit omnis qui viderit te resiliet a te
et dicet vastata est Nineve
quis commovebit super te caput
unde quaeram consolatorem tibi
8 numquid melior es ab Alexandria populorum
quae habitat in fluminibus
aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius
9 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis
Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo
10 sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem
parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum
et super inclitos eius miserunt sortem
et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus
11 et tu ergo inebriaberis eris despecta
et tu quaeres auxilium ab inimico
12 omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis
si concussae fuerint cadent in os comedentis
13 ecce populus tuus mulieres in medio tui
inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae
devorabit ignis vectes tuos
14 aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas
intra in lutum et calca subigens tene laterem
15 ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus
congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
16 plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli
bruchus expansus est et avolavit
17 custodes tui quasi lucustae
et parvuli tui quasi lucustae lucustarum
quae considunt in sepibus in die frigoris
sol ortus est et avolaverunt
et non est cognitus locus earum ubi fuerint
18 dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui
latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
19 non est obscura contritio tua pessima est plaga tua
omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te
quia super quem non transiit malitia tua
semper
EXPLICIT NAUM PROPHETA