1 et introivit iterum synagogam
et erat ibi homo habens manum aridam
2 et observabant eum si sabbatis curaret
ut accusarent illum
3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium
4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male
animam salvam facere an perdere
at illi tacebant
5 et circumspiciens eos cum ira
contristatus super caecitatem cordis eorum
dicit homini extende manum tuam
et extendit et restituta est manus illi
6 Exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis
consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare
Et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen
et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna
audientes quae faciebat venerunt ad eum
9 et dixit discipulis suis
ut navicula sibi deserviret
propter turbam ne conprimerent eum
10 multos enim sanabat
ita ut inruerent in eum ut illum tangerent
quotquot habebant plagas
11 et spiritus inmundi
cum illum videbant procidebant ei
Et clamabant dicentes
12 tu es Filius Dei
et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse
et venerunt ad eum
14 et fecit ut essent duodecim cum illo
et ut mitteret eos praedicare
15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
16 Et inposuit Simoni nomen Petrus
17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi
et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
18 et Andream et Philippum
et Bartholomeum et Mattheum et Thomam
et Iacobum Alphei et Thaddeum
et Simonem Cananeum
19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
20 Et veniunt ad domum et convenit iterum turba
ita ut non possent neque panem manducare
21 et cum audissent sui exierunt tenere eum
dicebant enim quoniam in furorem versus est
22 Et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant
quoniam Beelzebub habet
et quia in principe daemonum eicit daemonia
23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis
quomodo potest Satanas Satanan eicere
24 et si regnum in se dividatur
non potest stare regnum illud
25 et si domus super semet ipsam dispertiatur
non poterit domus illa stare
26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus
est
et non potest stare sed finem habet
27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere
nisi prius fortem alliget
et tunc domum eius diripiet
28 Amen dico vobis
quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata
et blasphemiae quibus blasphemaverint
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum
non habet remissionem in aeternum
sed reus erit aeterni delicti
30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
31 Et veniunt mater eius et fratres
et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei
ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait
ecce mater mea et fratres mei
35 qui enim fecerit voluntatem Dei
hic frater meus et soror mea et mater est