1 Cum autem descendisset de monte
secutae sunt eum turbae multae
2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens
Domine si vis potes me mundare
3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens
volo mundare
et confestim mundata est lepra eius
4 et ait illi Iesus
vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti
et offer munus
quod praecepit Moses in testimonium illis
5 Cum autem introisset Capharnaum
accessit ad eum centurio rogans eum
6 et dicens
Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
8 et respondens centurio ait
Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum
sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
9 nam et ego homo sum sub potestate
habens sub me milites
et dico huic vade et vadit et alio veni et venit
et servo meo fac hoc et facit
10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit
amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient
et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores
ibi erit fletus et stridor dentium
13 Et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi
et sanatus est puer in hora illa
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri
vidit socrum eius iacentem et febricitantem
15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris
et surrexit et ministrabat eis
16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes
et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes
portavit
18 videns autem Iesus turbas multas circum se
iussit ire trans fretum
19 Et accedens unus scriba ait illi
magister sequar te quocumque ieris
20 et dicit ei Iesus
vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula
Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
21 alius autem de discipulis eius ait illi
Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
22 Iesus autem ait illi sequere me
et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
23 Et ascendente eo in navicula
secuti sunt eum discipuli eius
24 et ecce motus magnus factus est in mari
ita ut navicula operiretur fluctibus
ipse vero dormiebat
25 et accesserunt
et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei
tunc surgens imperavit ventis et mari
et facta est tranquillitas magna
27 porro homines mirati sunt dicentes
qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
28 et cum venisset trans fretum in regionem
Gerasenorum
occurrerunt ei duo habentes daemonia
de monumentis exeuntes
saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
29 et ecce clamaverunt dicentes
quid nobis et tibi Fili Dei
venisti huc ante tempus torquere nos
30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum
pascens
31 daemones autem rogabant eum dicentes
si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos
et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare
et mortui sunt in aquis
33 pastores autem fugerunt
et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia
et de his qui daemonia habuerant
34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu
et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum