1 Iosue senex provectaeque aetatis erat
et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es
terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa
2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri
3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum
usque ad terminos Accaron contra aquilonem
terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur
Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas
4 ad meridiem vero sunt Evei
omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum
usque Afeca et terminos Amorrei
5 eiusque confinia
Libani quoque regio contra orientem
a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath
6 omnium qui habitant in monte
a Libano usque ad aquas Masrefoth
universique Sidonii
ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel
veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut
praecepi tibi
7 et nunc divide terram in possessionem
novem tribubus et dimidiae tribui Manasse
8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram
quam tradidit eis Moses famulus Domini
trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio
universaque campestria Medaba usque Dibon
10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon
usque ad terminos filiorum Ammon
11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi
omnemque montem Hermon
et universam Basan usque Saleca
12 omne regnum Og in Basan
qui regnavit in Astharoth et Edraim
ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi
et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem
14 tribui autem Levi non dedit possessionem
sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel
ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi
15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes
suas
16 fuitque terminus eorum
ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon
et in valle eiusdem torrentis media
universam planitiem quae ducit Medaba
17 et Esebon
cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus
Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon
18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth
19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis
20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth
21 omnes urbes campestres
universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon
quem percussit Moses cum principibus Madian
Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores
terrae
22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum
ceteris interfectis
23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius
haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum
24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius
per cognationes suas possessionem
cuius haec divisio est
25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque
partem terrae filiorum Ammon
usque ad Aroer quae est contra Rabba
26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim
et a Manaim usque ad terminos Dabir
27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon
reliquam partem regni Seon regis Esebon
huius quoque Iordanis finis est
usque ad extremam partem maris Chenereth
trans Iordanem ad orientalem plagam
28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas
civitates et villae earum
29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius
iuxta cognationes suas possessionem
30 cuius hoc principium est
a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan
omnesque vicos Air qui sunt in Basan
sexaginta oppida
31 et dimidiam partem Galaad
Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan
filiis Machir filii Manasse
dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas
32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab
trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
33 tribui autem Levi non dedit possessionem
quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius
ut locutus est illi