1 et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda
in anno quarto in mense quinto
dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini
coram sacerdotibus et omni populo dicens
2 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
contrivi iugum regis Babylonis
3 adhuc duo anni dierum
et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini
quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto
et transtulit ea in Babylonem
4 et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda
et omnem transmigrationem Iudae
qui ingressi sunt in Babylonem
ego convertam ad locum istum ait Dominus
conteram enim iugum regis Babylonis
5 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam
in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi
qui stabant in domo Domini
6 et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus
suscitet Dominus verba tua quae prophetasti
ut referantur vasa in domo Domini
et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
7 verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis
et in auribus universi populi
8 prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio
et prophetaverunt super terras multas
et super regna magna
de proelio et de adflictione et de fame
9 propheta qui vaticinatus est pacem
cum venerit verbum eius
scietur propheta quem misit Dominus in veritate
10 et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae
et confregit eam
11 et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens
haec dicit Dominus
sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis
post duos annos dierum de collo omnium gentium
12 et abiit Hieremias prophetes in viam suam
et factum est verbum Domini ad Hieremiam
postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae
prophetae dicens
13 vade et dices Ananiae haec dicit Dominus
catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
14 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum
ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis
et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei
15 et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam
audi Anania non misit te Dominus
et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
16 idcirco haec dicit Dominus
ecce emittam te a facie terrae
hoc anno morieris adversum Dominum enim
locutus es
17 et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo