1 ostendit mihi Dominus
et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini
postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium
Ioachim regem Iuda
et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem
et adduxit eos in Babylonem
2 calathus unus ficus bonas habebat nimis
ut solent ficus esse primi temporis
et calathus unus ficus habebat malas nimis
quae comedi non poterant eo quod essent malae
3 et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia
et dixi ficus ficus bonas bonas valde
et malas malas valde
quae comedi non possunt eo quod sint malae
4 et factum est verbum Domini ad me dicens
5 haec dicit Dominus Deus Israhel
sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem Iuda
quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum
6 et ponam oculos meos super eos ad placandum
et reducam eos in terram hanc
et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam
7 et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus
et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum
quia revertentur ad me in toto corde suo
8 et sicut ficus pessimae

haec dicit Dominus
sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius
et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac
et qui habitant in terra Aegypti
9 et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae
in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem
in universis locis ad quos eieci eos
10 et mittam in eis gladium et famem et pestem
donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum