1 ecce enim Dominator Deus exercituum
auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem
omne robur panis et omne robur aquae
2 fortem et virum bellatorem
iudicem et prophetam et ariolum et senem
3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium
sapientem de architectis et prudentem eloquii
mystici
4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum
tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui
vestimentum tibi est princeps esto noster
ruina autem haec sub manu tua
7 respondebit in die illa dicens
non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum
nolite constituere me principem populi
8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum
ut provocarent oculos maiestatis eius
9 agnitio vultus eorum respondit eis
et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec
absconderunt
vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
10 dicite iusto quoniam bene
quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12 populum meum exactores sui spoliaverunt
et mulieres dominatae sunt eius
popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum dissipant
13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14 Dominus ad iudicium veniet
cum senibus populi sui et principibus eius
vos enim depasti estis vineam
rapina pauperis in domo vestra
15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis
dicit Dominus Deus exercituum
16 et dixit Dominus
pro eo quod elevatae sunt filiae Sion
et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum
ibant et plaudebant
ambulabant et in pedibus suis conposito
gradu incedebant
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit
18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum
et lunulas
19 et torques et monilia et armillas et mitras
20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola
et inaures
21 et anulos et gemmas in fronte pendentes
22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23 et specula et sindones et vittas et theristra
24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus
et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius
et desolata in terra sedebit