1 Visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem
in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est
filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui
Israhel non cognovit populus meus
non intellexit
4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate
semini nequam filiis sceleratis
dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel
abalienati sunt retrorsum
5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem
omne caput languidum et omne cor maerens
6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas
vulnus et livor et plaga tumens
non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
7 terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni
regionem vestram coram vobis alieni devorant
et desolabitur sicut in vastitate hostili
8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea
et sicut tugurium in cucumerario
sicut civitas quae vastatur
9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen
quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
10 audite verbum Domini principes Sodomorum
percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus
plenus sum
holocausta arietum et adipem pinguium
et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
12 cum veneritis ante conspectum meum
quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
13 ne adferatis ultra sacrificium frustra
incensum abominatio est mihi
neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram
iniqui sunt coetus vestri
14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea
facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis
et cum multiplicaveritis orationem non audiam
manus vestrae sanguine plenae sunt
16 lavamini mundi estote
auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis
quiescite agere perverse
17 discite benefacere
quaerite iudicium subvenite oppresso
iudicate pupillo defendite viduam
18 et venite et arguite me dicit Dominus
si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur
et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam
gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
21 quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii
iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
22 argentum tuum versum est in scoriam
vinum tuum mixtum est aqua
23 principes tui infideles socii furum
omnes diligunt munera sequuntur retributiones
pupillo non iudicant
et causa viduae non ingreditur ad eos
24 propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel
heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
25 et convertam manum meam ad te
et excoquam ad purum scoriam tuam
et auferam omne stagnum tuum
26 et restituam iudices tuos ut fuerunt prius
et consiliarios tuos sicut antiquitus
post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
27 Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
28 et conteret scelestos et peccatores simul
et qui dereliquerunt Dominum consumentur
29 confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt
et erubescetis super hortis quos elegeratis
30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis
et velut hortus absque aqua
31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae
et opus vestrum quasi scintilla
et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat