1 Onus quod vidit Abacuc propheta
2 usquequo Domine clamabo et non exaudies
vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre
praeda et iniustitia contra me
et factum est iudicium et contradictio potentior
4 propter hoc lacerata est lex
et non pervenit usque ad finem iudicium
quia impius praevalet adversus iustum
propterea egreditur iudicium perversum
5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite
quia opus factum est in diebus vestris
quod nemo credet cum narrabitur
6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem
ambulantem super latitudinem terrae
ut possideat tabernacula non sua
7 horribilis et terribilis est
ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis
et diffundentur equites eius
equites namque eius de longe venient
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens
et congregabit quasi harenam captivitatem
10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt
ipse super omnem munitionem ridebit
et conportabit aggerem et capiet eam
11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et
corruet
haec est fortitudo eius dei sui
12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus
et non moriemur
Domine in iudicium posuisti eum
et fortem ut corriperes fundasti eum
13 mundi sunt oculi tui ne videas malum
et respicere ad iniquitatem non poteris
quare non respicis super inique agentes
et taces devorante impio iustiorem se
14 et facies homines quasi pisces maris
et quasi reptile non habens principem
15 totum in hamo sublevavit
traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo
super hoc laetabitur et exultabit
16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo
quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
17 propter hoc ergo expandit sagenam suam
et semper interficere gentes non parcet