1 dixitque Dominus ad eum
ingredere tu et omnis domus tua arcam
te enim vidi iustum coram me in generatione hac
2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam
de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam
ut salvetur semen super faciem universae terrae
4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram
quadraginta diebus et quadraginta noctibus
et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
7 et ingressus est Noe et filii eius
uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
8 de animantibus quoque mundis et inmundis
et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina
sicut praeceperat Deus Noe
10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis
rupti sunt omnes fontes abyssi magnae
et cataractae caeli apertae sunt
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius
uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
14 ipsi et omne animal secundum genus suum
universaque iumenta in genus suum
et omne quod movetur super terram in genere suo
cunctumque volatile secundum genus suum
universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina
ex omni carne in qua erat spiritus vitae
16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt
sicut praeceperat ei Deus
et inclusit eum Dominus de foris
17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram
et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae
porro arca ferebatur super aquas
19 et aquae praevaluerunt nimis super terram
opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram
volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram
universi homines 22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus
tam reptile quam volucres caeli
et deleta sunt de terra
remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus