1 deinde post annos quattuordecim
iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba
adsumpto et Tito
2 ascendi autem secundum revelationem
et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus
seorsum autem his qui videbantur
ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est
circumcidi
4 sed propter subintroductos falsos fratres
qui subintroierunt explorare libertatem nostram
quam habemus in Christo Iesu
ut nos in servitutem redigerent
5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni
ut veritas evangelii permaneat apud vos
6 ab his autem qui videbantur esse aliquid
quales aliquando fuerint nihil mea interest
Deus personam hominis non accipit
mihi enim qui videbantur nihil
contulerunt
7 sed e contra cum vidissent
quod creditum est mihi evangelium praeputii
sicut Petro circumcisionis
8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis
operatus est et mihi inter gentes
9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi
Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse
dextras dederunt mihi et Barnabae societatis
ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
10 tantum ut pauperum memores essemus
quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere
11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti
quia reprehensibilis erat
12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat
cum autem venissent subtrahebat et segregabat se
timens eos qui ex circumcisione erant
13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei
ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii
dixi Cephae coram omnibus
si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis
quomodo gentes cogis iudaizare
15 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus
legis
nisi per fidem Iesu Christi
et nos in Christo Iesu credidimus
ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis
propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
17 quod si quaerentes iustificari in Christo
inventi sumus et ipsi peccatores
numquid Christus peccati minister est absit
18 si enim quae destruxi haec iterum aedifico
praevaricatorem me constituo
19 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam
Christo confixus sum cruci
20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus
quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei
qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
21 non abicio gratiam Dei
si enim per legem iustitia ergo Christus gratis
mortuus est