1 ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum
et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti
2 esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai
stabisque mecum super verticem montis
3 nullus ascendat tecum
nec videatur quispiam per totum montem
boves quoque et oves non pascantur e contra
4 excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant
et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai
sicut ei praeceperat Dominus
portans secum tabulas
5 cumque descendisset Dominus per nubem
stetit Moses cum eo invocans nomen Domini
6 quo transeunte coram eo ait
Dominator Domine Deus misericors et clemens
patiens et multae miserationis ac verus
7 qui custodis misericordiam in milia
qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata
nullusque apud te per se innocens est
qui reddis iniquitatem patrum in
filiis ac nepotibus
in tertiam et quartam progeniem
8 festinusque Moses curvatus est pronus in terram
et adorans
9 ait
si inveni gratiam in conspectu tuo Domine
obsecro ut gradiaris nobiscum
populus enim durae cervicis est
et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
10 respondit Dominus ego inibo pactum
videntibus cunctis signa faciam
quae numquam sunt visa super terram nec in ullis
gentibus
ut cernat populus in cuius es medio
opus Domini terribile quod facturus sum
11 observa cuncta quae hodie mando tibi
ego ipse eiciam ante faciem tuam
Amorreum et Chananeum et Hettheum
Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum
12 cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias
quae tibi sint in ruinam
13 sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
14 noli adorare deum alienum
Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator
15 ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum
ne cum fornicati fuerint cum diis suis
et adoraverint simulacra eorum
vocet te quispiam ut comedas de immolatis
16 nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis
ne postquam ipsae fuerint fornicatae
fornicari faciant et filios tuos in deos suos
17 deos conflatiles non facies tibi
18 sollemnitatem azymorum custodies
septem diebus vesceris azymis
sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum
mense enim verni temporis egressus es de Aegypto
19 omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit
de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
20 primogenitum asini redimes ove
sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur
primogenitum filiorum tuorum redimes
nec apparebis in conspectu meo vacuus
21 sex diebus operaberis
die septimo cessabis arare et metere
22 sollemnitatem ebdomadarum facies tibi
in primitiis frugum messis tuae triticeae
et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur
23 tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum
in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel
24 cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos
nullus insidiabitur terrae tuae
ascendente te et apparente in conspectu Domini
Dei tui ter in anno
25 non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae
neque residebit mane de victima sollemnitatis phase
26 primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui
non coques hedum in lacte matris suae
27 dixitque Dominus ad Mosen
scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus
28 fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta
noctes
panem non comedit et aquam non bibit
et scripsit in tabulis verba foederis decem
29 cumque descenderet Moses de monte Sinai
tenebat duas tabulas testimonii
et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei
30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem
timuerunt prope accedere
31 vocatique ab eo reversi sunt
tam Aaron quam principes synagogae
et postquam locutus est
32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel
quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai
33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret
et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata
35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam
sed operiebat rursus ille faciem suam
si quando loquebatur ad eos