1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos
et tradidit se ipsum pro nobis
oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
4 aut turpitudo aut stultiloquium
aut scurrilitas quae ad rem non pertinent
sed magis gratiarum actio
5 hoc enim scitote intellegentes
quod omnis fornicator aut inmundus
aut avarus quod est idolorum servitus
non habet hereditatem in regno Christi et Dei
6 nemo vos seducat inanibus verbis
propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
7 nolite ergo effici participes eorum
8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino
ut filii lucis ambulate
9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
10 probantes quid sit beneplacitum Deo
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum
magis autem et redarguite
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur
omne enim quod manifestatur lumen est
14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis
et inluminabit tibi Christus
15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis
non quasi insipientes sed ut sapientes
16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
17 propterea nolite fieri inprudentes
sed intellegentes quae sit voluntas Domini
18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria
sed implemini Spiritu
19 loquentes vobismet ipsis
in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus
cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
20 gratias agentes semper pro omnibus
in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
21 subiecti invicem in timore Christi
22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
23 quoniam vir caput est mulieris
sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
24 sed ut ecclesia subiecta est Christo
ita et mulieres viris suis in omnibus
25 viri diligite uxores
sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
26 ut illam sanctificaret
mundans lavacro aquae in verbo
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam
non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et inmaculata
28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua
qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit
sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam
et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
32 sacramentum hoc magnum est
ego autem dico in Christo et in ecclesia
33 verumtamen et vos singuli
unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat
uxor autem ut timeat virum