1 itaque conversi ascendimus per iter Basan
egressusque est Og rex Basan in occursum nobis
cum populo suo ad bellandum in Edrai
2 dixitque Dominus ad me
ne timeas eum quia in manu tua traditus est
cum omni populo ac terra sua
faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
3 tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris
etiam Og regem Basan et universum populum eius
percussimusque eos usque ad internicionem
4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore
non fuit oppidum quod nos effugeret
sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan
5 cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus
absque oppidis innumeris quae non habebant muros
6 et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon
disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus
8 tulimusque illo in tempore terram
de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem
a torrente Arnon usque ad montem Hermon
9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
10 omnes civitates quae sitae sunt in planitie
et universam terram Galaad et Basan
usque Selcha et Edrai
civitates regni Og in Basan
11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum
monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon
novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis
ad mensuram cubiti virilis manus
12 terramque possedimus in tempore illo
ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon
usque ad mediam partem montis Galaad
et civitates illius dedi Ruben et Gad
13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og
tradidi mediae tribui Manasse
omnem regionem Argob
cuncta Basan vocatur terra gigantum
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob
usque ad terminos Gesuri et Machathi
vocavitque ex nomine suo Basan
Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem
15 Machir quoque dedi Galaad
16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad
usque ad torrentem Arnon
medium torrentis et finium
usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon
17 et planitiem solitudinis atque Iordanem
et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum
ad radices montis Phasga contra orientem
18 praecepique vobis in tempore illo dicens
Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem
expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri
robusti
19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis
novi enim quod plura habeatis pecora
et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis
20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit
et possideant etiam ipsi terram
quam daturus est eis trans Iordanem
tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens
oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus
sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es
22 ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
23 precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque
fortissimam
neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra
qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae
25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem
et montem istum egregium et Libanum
26 iratusque est Dominus mihi propter vos
nec exaudivit me sed dixit mihi
sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me
27 ascende cacumen Phasgae
et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice
nec enim transibis Iordanem istum
28 praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta
quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
29 mansimusque in valle contra fanum Phogor