1 vae qui opulenti estis in Sion
et confiditis in monte Samariae
optimates capita populorum
ingredientes pompatice domum Israhel
2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam
et descendite in Geth Palestinorum
et ad optima quaeque regna horum
si latior terminus eorum termino vestro est
3 qui separati estis in diem malum
et adpropinquatis solio iniquitatis
4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris
qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David
putaverunt se habere vasa cantici
6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti
et nihil patiebantur super contritione Ioseph
7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium
et auferetur factio lascivientium
8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum
detestor ego superbiam Iacob
et domos eius odi
et tradam civitatem cum habitatoribus suis
9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum
ut efferat ossa de domo
et dicet ei qui in penetrabilibus domus est
numquid adhuc est apud te
11 et respondebit finis est
et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
12 quia ecce Dominus mandabit
et percutiet domum maiorem ruinis
et domum minorem scissionibus
13 numquid currere queunt in petris equi
aut arari potest in bubalis
quoniam convertistis in amaritudinem iudicium
et fructum iustitiae in absinthium
14 qui laetamini in nihili
qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus
exercituum gentem
et conterent vos ab introitu Emath
usque ad torrentem Deserti