1 hoc autem scito
quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi
parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine
benignitate
4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam
Dei
5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes
et hos devita
6 ex his enim sunt qui penetrant domos
et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis
quae ducuntur variis desideriis
7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
8 quemadmodum autem Iannes et Iambres
restiterunt Mosi
ita et hi resistunt veritati
homines corrupti mente reprobi circa fidem
9 sed ultra non proficient
insipientia enim eorum manifesta erit omnibus
sicut et illorum fuit
10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum
fidem longanimitatem dilectionem patientiam
11 persecutiones passiones
qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris
quales persecutiones sustinui
et ex omnibus me eripuit Dominus
12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu
persecutionem patientur
13 mali autem homines et seductores proficient in peius
errantes et in errorem mittentes
14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi
sciens a quo didiceris
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti
quae te possint instruere ad salutem
per fidem quae est in Christo Iesu
16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis
ad docendum ad arguendum ad corrigendum
ad erudiendum in iustitia
17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus