1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua
et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis
2 dixit ad Nathan prophetam
videsne quod ego habitem in domo cedrina
et arca Dei posita sit in medio pellium
3 dixitque Nathan ad regem
omne quod est in corde tuo vade fac
quia Dominus tecum est
4 factum est autem in nocte illa
et ecce sermo Domini ad Nathan dicens
5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus
numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum
6 neque enim habitavi in domo
ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti
usque in diem hanc
sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio
7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel
numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel
cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens
quare non aedificastis mihi domum cedrinam
8 et nunc haec dices servo meo David
haec dicit Dominus exercituum
ego tuli te de pascuis sequentem greges
ut esses dux super populum meum Israhel
9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti
et interfeci universos inimicos tuos a facie tua
fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
10 et ponam locum populo meo Israhel
et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius
nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius
11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel
et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis
praedicitque tibi Dominus
quod domum faciat tibi Dominus
12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis
suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo
et firmabo regnum eius
13 ipse aedificabit domum nomini meo
et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum
14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium
qui si inique aliquid gesserit
arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum
15 misericordiam autem meam non auferam ab eo
sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua
16 et fidelis erit domus tua
et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam
et thronus tuus erit firmus iugiter
17 secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam
sic locutus est Nathan ad David
18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit
quis ego sum Domine Deus et quae domus mea
quia adduxisti me hucusque
19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus
nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum
ista est enim lex Adam Domine Deus
20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te
tu enim scis servum tuum Domine Deus
21 propter verbum tuum
et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec
ita ut notum faceres servo tuo
22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui
neque est deus extra te
in omnibus quae audivimus auribus nostris
23 quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra
propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum
et poneret sibi nomen
faceretque eis magnalia et horribilia super terram
a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto
gentem et deum eius
24 et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum
sempiternum
et tu Domine factus es eis in Deum
25 nunc ergo Domine Deus
verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius
suscita in sempiternum et fac sicut locutus es
26 et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum
atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel
et domus servi tui David erit stabilita coram Domino
27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel
revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi
propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac
28 nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera
locutus es enim ad servum tuum bona haec
29 incipe igitur et benedic domui servi tui
ut sit in sempiternum coram te
quia tu Domine Deus locutus es
et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum