1 contigit autem et septem fratres cum matre
adprehensos
conpelli a rege contra fas ad carnes
porcinas
flagris et taureis cruciatos
2 unus autem ex illis qui erat primus sic ait
quid quaeris et quid vis discere a nobis
parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari
3 iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas
succendi
quibus statim succensis
4 iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam
et cute capitis abstracta
summas quoque manus ei et pedes
praecidi
ceteris eius fratribus et matre inspicientibus
5 et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri
et adhuc spirantem torreri in sartaginem
in qua cum diu cruciaretur
ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
6 dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem
et consolabitur in nobis
quemadmodum protestationem cantici declaravit
Moses
et in servis suis consolabitur
7 mortuo itaque primo illo hoc modo
sequentem deducebant ad inludendum
et cute capitis eius cum capillis detracta
interrogabant si manducaret
priusquam toto corpore per membra singula puniretur
8 at ille respondens patria voce dixit non faciam
propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit
9 et in ultimo spiritu constitutus ait
tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis
sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus
in aeternae vitae resurrectione suscitabit
10 post hunc tertius inludebatur
et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit
11 et cum fiducia ait e caelo ista possideo
sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio
quoniam ab ipso me ea recepturum spero
12 ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum
quod tamquam nihili duceret
cruciatus
13 et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
14 et cum iam esset ad mortem sic ait
potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo
iterum ab ipso resuscitandos
tibi enim resurrectio ad vitam non erit
15 et cum admovissent quintum vexabant eum
at ille respiciens in eum
16 dixit
potestatem inter homines habens
cum sis corruptibilis facis quod vis
noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum
17 patienter sustine
et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen
tuum torquebit
18 post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait
noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur
peccantes in Deum nostrum
et digna admiratione facta sunt in nobis
19 tu autem ne existimes tibi inpune futurum
quod contra Deum pugnare temptaveris
20 supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna
quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens
bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
21 singulos illorum hortabatur patria voce
fortiter repleta sapientia
et femineae cogitationi masculinum animum inserens
22 dixit ad eos
nescio qualiter in utero meo apparuistis
neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam
et singulorum membra non ego ipsa conpegi
23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem
quique omnium invenit originem
et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam
sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
24 Antiochus autem contemni se arbitratus
simul et exprobrantis voce despecta
cum adhuc adulescentior superesset
non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat
divitem se et beatum facturum
et translatum a patriis legibus amicum habiturum
et res necessarias praebiturum
25 sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur
vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in
salutem
26 cum autem multis eam verbis esset hortatus
promisit suasuram se filio suo
27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce
fili mi miserere mei quae te in utero decem menses
portavi
et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi
28 peto nate aspicias in caelum et terram
et ad omnia quae in eis sunt
et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
29 ita fit ut non timeas carnificem istum
sed dignus fratribus tuis effectus
suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
30 cum haec illa adhuc diceret ait adulescens
quem sustinetis non oboedio praecepto regis
sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen
31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos
non effugies manum Dei
32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur
33 et si nobis propter increpationem et correptionem
Dominus noster modicum iratus est
sed iterum reconciliabitur servis suis
34 tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime
noli frustra extolli vanis spebus
in servos eius inflammatus
35 nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti
36 nam fratres mei modico nunc dolore sustentato
sub testamento aeternae vitae effecti sunt
tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves
37 ego autem sicut fratres mei
animam et corpus meum trado pro patriis legibus
invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri
teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus
38 in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira
quae super omne genus nostrum iuste superducta est
39 tunc rex accensus ira
in hunc super omnes crudelius desaeviit
indigne ferens derisum se
40 et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
41 novissime autem et mater consummata
est
42 igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum