1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare
aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex
vobis
2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris
quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis
et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi
non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis
sed sufficientia nostra ex Deo est
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti
non litterae sed Spiritus
littera enim occidit Spiritus autem vivificat
7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in
gloria
ita ut non possent intendere filii Israhel
in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
9 nam si ministratio damnationis gloria
est
multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte
propter excellentem gloriam
11 si enim quod evacuatur per gloriam est
multo magis quod manet in gloria est
12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam
ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
14 sed obtusi sunt sensus eorum
usque in hodiernum enim diem
id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet
non revelatum quoniam in Christo evacuatur
15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses
velamen est positum super cor eorum
16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
17 Dominus autem Spiritus est
ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes
in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem
tamquam a Domini Spiritu