1 fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino
quod immolatum est quartadecima die mensis primi
2 et constituit sacerdotes in officiis suis
hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini
3 Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur
Domino locutus est
ponite arcam in sanctuario templi
quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel
nequaquam enim eam ultra portabitis
nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel
4 et praeparate vos per domos et cognationes vestras
in divisionibus singulorum
sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius
5 ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
6 et sanctificati immolate phase
fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est
Dominus in manu Mosi facere praeparate
7 dedit praeterea Iosias omni populo
qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase
agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia
boumque tria milia
haec de regis universa substantia
8 duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt
tam populo quam sacerdotibus et Levitis
porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini
dederunt sacerdotibus ad faciendum phase
pecora commixtim duo milia sescenta
et boves trecentos
9 Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel
fratres eius
nec non Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum
dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase
quinque milia pecorum et boves quingentos
10 praeparatumque est ministerium
et steterunt sacerdotes in officio suo
Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium
11 et immolatum est phase
asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem
et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum
12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum
et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi
de bubus quoque fecere similiter
13 et assaverunt phase super ignem
iuxta quod lege praeceptum est
pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis
et ollis
et festinato distribuerunt universae plebi
14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt
nam in oblatione holocaustorum et adipum
usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati
unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt
novissimis
15 porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo
iuxta praeceptum David
et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis
ianitores vero per portas singulas observabant
ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio
quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos
16 omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa
ut facerent phase
et offerrent holocausta super altare Domini
iuxta praeceptum regis Iosiae
17 feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo
et sollemnitatem azymorum septem diebus
18 non fuit phase simile huic in Israhel
a diebus Samuhelis prophetae
sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias
sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui
reppertus fuerat
et habitantibus in Hierusalem
19 octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est
20 postquam instauraverat Iosias templum
ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten
et processit in occursum eius Iosias
21 at ille missis ad eum nuntiis ait
quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio
sed contra aliam pugno domum
ad quam me Deus festinato ire praecepit
desine adversum Deum facere qui mecum est
ne interficiat te
22 noluit Iosias reverti
sed praeparavit contra eum bellum
nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei
verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo
23 ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis
educite me de proelio quia oppido vulneratus sum
24 qui transtulerunt eum de curru in alterum currum
qui sequebatur eum more regio
et asportaverunt in Hierusalem
mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum
et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum
25 Hieremias maxime
cuius omnes cantores atque cantrices usque
in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant
et quasi lex obtinuit in Israhel
ecce scriptum fertur in Lamentationibus
26 reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius
quae lege praecepta sunt Domini
27 opera quoque illius prima et novissima
scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda