1 Quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis
nostris
quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt
de verbo vitae
2 et vita manifestata est et vidimus et testamur
et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem
et apparuit nobis
3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis
ut et vos societatem habeatis nobiscum
et societas nostra sit cum Patre
et cum Filio eius Iesu Christo
4 et haec scribimus vobis
ut gaudium nostrum sit plenum
5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo
et adnuntiamus vobis
quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
6 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo
et in tenebris ambulamus
mentimur et non facimus veritatem
7 si autem in luce ambulemus
sicut et ipse est in luce
societatem habemus ad invicem
et sanguis Iesu Filii eius
mundat nos ab omni peccato
8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus
ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
9 si confiteamur peccata nostra
fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata
et emundet nos ab omni iniquitate
10 si dixerimus quoniam non peccavimus
mendacem facimus eum
et verbum eius non est in nobis