1 ingressi sunt autem ad Raguhelem
et suscepit eos Raguhel cum gaudio
2 intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae
quam similis est iuvenis iste consobrino meo
3 et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri
at illi dixerunt
ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
4 dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum
qui dixerunt novimus
5 cumque multa bona loquerentur de eo
dixit angelus ad Raguhel
Tobias de quo interrogas pater huius est
6 et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum
et plorans super collum eius
7 dixit
benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
8 et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum
lacrimatae sunt
9 postquam autem locuti sunt
praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium
cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
10 Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam
nisi prius petitionem meam confirmes
et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
11 quo audito verbo Raguhel expavit
sciens quid evenerit illis septem viris
et timere coepit ne forte et huic similiter accideret
et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
12 dixit ei angelus noli timere dare illam isti
quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua
propterea alius non potuit habere illam
13 tunc dixit Raguhel non dubito
quod Deus preces et lacrimas meas
in conspectu suo admiserit
14 et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire
ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi
et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam
15 et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum
et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
16 et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
17 et post haec epulati sunt benedicentes Deum
18 vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam
et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
19 et introduxit in eum Sarram filiam suam
et lacrimata est
20 dixitque ei forti animo esto filia mi
Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo
perpessa es