1 de fenore
Qui facit misericordiam fenerat proximum
et qui praevalet manu mandata servat
2 fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius
et iterum redde proximo in tempore suo
3 confirma verbum et fideliter age cum illo
et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
4 multi quasi inventionem aestimaverunt fenus
et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
5 donec accipiant osculantur manum dantis
et in promissionibus humiliant vocem suam
6 et in tempore redditionis postulabit tempus
et loquetur verba acediae et murmurationum
et tempus causabitur
7 si autem potuerit reddere
aversatus
solide vix reddet dimidium
et conputabit illud quasi inventionem
8 sin autem fraudavit illum pecunia sua
et possidebit illum inimicum gratis
9 et convicia et maledicta reddet illi
et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
10 multi non causa nequitiae non feneraverunt
sed fraudari gratis timuerunt
11 verumtamen super humilem animo fortior esto
et pro elemosyna non trahas illum
12 propter mandatum adsume pauperem
et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
13 perde pecuniam pro fratre et amico
et non abscondas illam sub lapide in perditionem
14 pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi
et proderit tibi magis quam aurum
15 conclude elemosynam in corde pauperis
et haec pro te exorabit ab omni malo
18 super scutum potentis et super lanceam
adversus inimicum tuum pugnabit
19 vir bonus fidem facit proximo suo
et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
20 gratiam fideiussoris ne obliviscaris
dedit enim pro te animam suam
21 repromissorem fugit peccator et inmundus
22 bona repromissoris sibi adscribit peccator
et ingratus sensu derelinquet liberantem se
23 vir repromittit de proximo suo
et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
24 repromissio nequissima multos perdidit dirigentes
et commovit illos quasi fluctus maris
25 viros potentes gyrans migrare fecit
et vagati sunt in gentibus alienis
26 peccator transgrediens mandata Domini
incidet in promissionem nequa
et qui conatur multa agere incidet in iudicium
27 recupera proximum secundum virtutem tuam
et adtende tibi ne incidas
28 initium vitae aqua et panis et
vestimentum
et domus protegens turpitudinem
29 melior victus pauperis sub tegimen asserum
quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
30 super minimum et magnum placeat tibi
et inproperium peregrinationis non audies
31 vita nequa hospitandi de domo in domum
et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
32 hospitabit et pascet et potabit ingratos
et ad haec amara audiet
33 transi hospes et orna mensam
et quae in manu habes ciba ceteros
34 exi a facie honoris amicorum meorum
necessitudine domus meae hospitio
mihi factus est frater
35 gravia haec homini habenti sensum
correptio domus et inproperium feneratoris