1 victori pro torcularibus canticum David
2 Domine Dominator noster
quam grande est nomen tuum in universa terra
qui posuisti gloriam tuam super caelos
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
4 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum
lunam et stellas quae fundasti
5 quid est homo quoniam recordaris eius
vel filius hominis quoniam visitas eum
6 minues eum paulo minus a Deo
gloria et decore coronabis eum
7 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
8 cuncta posuisti sub pedibus eius
oves et armenta omnia insuper et animalia agri
9 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas
ponti
10 Domine Dominator noster
quam grande est nomen tuum in universa terra