1 canticum David cum esset in deserto Iuda
2 Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te
sitivit te anima mea desideravit te caro mea
3 in terra invia et conficiente ac sine aqua
sic in sancto apparui tibi
ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
4 melior est enim misericordia tua quam vitae
labia mea laudabunt te
5 sic benedicam tibi in vita mea
in nomine tuo levabo manus meas
6 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea
et labiis laudantibus canet os meum
7 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
8 quia fuisti auxilium meum
in umbra alarum tuarum laudabo
9 adhesit anima mea post te
me suscepit dextera tua
10 ipsi vero interficere quaerunt animam meam
ingrediantur in extrema terrae
11 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
12 rex autem laetabitur in Deo
laudabitur omnis qui iurat in eo
quia obstruetur os loquentium mendacium