1 pro victoria canticum David
2 erue me Domine ab homine malo
a viris iniquis serva me
3 qui cogitaverunt malitias in corde
tota die versati sunt in proeliis
4 exacuerunt linguam suam quasi serpens
venenum aspidis sub labiis eorum semper
5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me
qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 absconderunt superbi laqueum mihi
et funibus extenderunt rete
iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
7 dixi Domino Deus meus tu
audi Domine vocem deprecationis meae
8 Domine Deus fortitudo salutis meae
protexisti caput meum in die belli
9 ne des Domine desideria impii
scelera eius ne effundantur et
eleventur semper
10 amaritudo convivarum meorum
labor labiorum eorum operiat eos
11 cadent super eos carbones ignis
deicies eos in foveas ut non consurgant
12 vir linguosus non dirigetur in terra
virum iniquum mala capient in interitu
13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
14 attamen iusti confitebuntur nomini tuo
habitabunt recti cum vultu tuo