1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos
vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur
et se voluerint Domino consecrare
3 vino et omni quod inebriare potest
abstinebunt
acetum ex vino et ex qualibet alia potione
et quicquid de uva exprimitur non bibent
uvas recentes siccasque non comedent
4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur
quicquid ex vinea esse potest
ab uva passa usque ad acinum non comedent
5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius
usque ad conpletum diem quo Domino consecratur
sanctus erit crescente caesarie capitis eius
6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque
funere contaminabitur
quia consecratio Dei sui super caput eius est
8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo
polluetur caput consecrationis eius
quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum
septima
10 in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos
columbae sacerdoti
in introitu foederis testimonii
11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum
et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo
sanctificabitque caput eius in die illo
12 et consecrabit Domino dies separationis illius
offerens agnum anniculum pro peccato
ita tamen ut dies priores irriti fiant
quoniam polluta est sanctificatio eius
13 ista est lex consecrationis
cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur
adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
14 et offeret oblationem eius Domino
agnum anniculum inmaculatum in holocaustum
et ovem anniculam inmaculatam pro peccato
et arietem inmaculatum hostiam pacificam
15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo
et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
16 quae offeret sacerdos coram Domino
et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino
offerens simul canistrum azymorum
et libamenta quae ex more debentur
18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae
tolletque capillos eius
et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
19 et armum coctum arietis
tortamque absque fermento unam de canistro
et laganum azymum unum
et tradet in manibus nazarei
postquam rasum fuerit caput eius
20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini
et sanctificata sacerdotis erunt
sicut pectusculum quod separari iussum est et femur
post haec potest bibere nazareus vinum
21 ista est lex nazarei
cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae
exceptis his quae invenerit manus eius
iuxta quod mente devoverat
ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
22 locutus est Dominus ad Mosen dicens
23 loquere Aaron et filiis eius
sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
24 benedicat tibi Dominus et custodiat te
25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego
benedicam eis