1 interea ortum est murmur populi
quasi dolentium pro labore contra Dominum
quod cum audisset iratus est
et accensus in eos ignis Domini
devoravit extremam castrorum partem
2 cumque clamasset populus ad Mosen
oravit Moses Dominum et absortus est ignis
3 vocavitque nomen loci illius Incensio
eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis
flagravit desiderio sedens et flens
iunctis sibi pariter filiis Israhel
et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis
in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia
6 anima nostra arida est
nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
8 circuibatque populus
et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario
coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
9 cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
10 audivit ergo Moses flentem populum per familias
singulos per ostia tentorii sui
iratusque est furor Domini valde
sed et Mosi intoleranda res visa est
11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum
quare non invenio gratiam coram te
et cur inposuisti pondus universi populi huius super me
12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam
ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix
infantulum
et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
13 unde mihi carnes ut dem tantae multitudini
flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
14 non possum solus sustinere omnem hunc populum
quia gravis mihi est
15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me
et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
16 et dixit Dominus ad Mosen
congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel
quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri
et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum
17 ut descendam et loquar tibi
et auferam de spiritu tuo tradamque eis
ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
18 populo quoque dices
sanctificamini cras comedetis carnes
ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium
bene nobis erat in Aegypto
ut det vobis Dominus carnes et comedatis
19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti
quidem
20 sed usque ad mensem dierum
donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam
eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est
et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto
21 et ait Moses
sescenta milia peditum huius populi sunt
et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
22 numquid ovium et boum multitudo caedetur
ut possit sufficere ad cibum
vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est
iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
24 venit igitur Moses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senibus Israhel
quos stare fecit circa tabernaculum
25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum
auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans
septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus
prophetaverunt nec ultra cessarunt
26 remanserant autem in castris duo viri
quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad
super quos requievit spiritus
nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad
tabernaculum
27 cumque prophetarent in castris
cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens
Heldad et Medad prophetant in castris
28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait
domine mi Moses prohibe eos
29 at ille quid inquit aemularis pro me
quis tribuat ut omnis populus prophetet
et det eis Dominus spiritum suum
30 reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra
31 ventus autem egrediens a Domino
arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in
castra
itinere quantum uno die confici potest
ex omni parte castrorum per circuitum
volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram
32 surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die
altero
congregavit coturnicum qui parum decem choros
et siccaverunt eas per gyrum castrorum
33 adhuc carnes erant in dentibus eorum
nec defecerat huiuscemodi cibus
et ecce furor Domini concitatus in populum
percussit eum plaga magna nimis
34 vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae
ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat
egressi autem de sepulchris Concupiscentiae
venerunt in Aseroth et manserunt ibi