1 et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te
ut faciens ea vivas
et ingrediens possideas terram
quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis
2 non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo
custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
3 oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
4 vos autem qui adheretis Domino Deo vestro
vivitis universi usque in praesentem diem
5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias
sicut mandavit mihi Dominus Deus meus
sic facietis ea in terra quam possessuri estis
6 et observabitis et implebitis opere
haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis
ut audientes universa praecepta haec dicant
en populus sapiens et intellegens gens magna
7 nec est alia natio tam grandis
quae habeat deos adpropinquantes sibi
sicut Dominus Deus noster adest cunctis
obsecrationibus nostris
8 quae est enim alia gens sic inclita
ut habeat caerimonias iustaque iudicia
et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros
9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite
ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui
et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae
docebis ea filios ac nepotes tuos
10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb
quando Dominus locutus est mihi dicens
congrega ad me populum
ut audiat sermones meos
et discat timere me omni tempore quo vivit in
terra
doceantque filios suos
11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum
erantque in eo tenebrae nubes et caligo
12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis
vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
13 et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis
et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
14 mihique mandavit in illo tempore
ut docerem vos caerimonias et iudicia
quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
15 custodite igitur sollicite animas vestras
non vidistis aliquam similitudinem
in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio
ignis
16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem
aut imaginem masculi vel feminae
17 similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram
vel avium sub caelo volantium
18 atque reptilium quae moventur in terra
sive piscium qui sub terra morantur in aquis
19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam
et omnia astra caeli
et errore deceptus adores ea et colas
quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus
quae sub caelo sunt
20 vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti
ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die
21 iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros
et iuravit ut non transirem Iordanem
nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis
22 ecce morior in hac humo non transibo Iordanem
vos transibitis et possidebitis terram egregiam
23 cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum
et facias tibi sculptam similitudinem
eorum quae fieri Dominus prohibuit
24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator
25 si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem
patrantes malum coram Domino Deo vestro
ut eum ad iracundiam provocetis
26 testes invoco hodie caelum et terram
cito perituros vos esse de terra
quam transito Iordane possessuri estis
non habitabitis in ea longo tempore
sed delebit vos Dominus
27 atque disperget in omnes gentes
et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
28 ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt
ligno et lapidi qui non vident non audiunt
non comedunt non odorantur
29 cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum
si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae
30 postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt
novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum
et audies vocem eius
31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est
non dimittet te nec omnino delebit
neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis
32 interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te
ex die quo creavit Deus hominem super terram
a summo caeli usque ad summum eius
si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis
sicut tu audisti et vixisti
34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum
per temptationes signa atque portenta
per pugnam et robustam manum
extentumque brachium et horribiles visiones
iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto
videntibus oculis tuis
35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus
et non est alius praeter unum
36 de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te
et in terra ostendit tibi ignem suum maximum
et audisti verba illius de medio ignis
37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos
eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo
et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem
sicut cernis in praesenti die
39 scito ergo hodie et cogitato in corde tuo
quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra
deorsum et non sit alius
40 custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi
ut bene sit tibi et filiis tuis post te
et permaneas multo tempore super terram
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
41 tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam
42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum
nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem
et ad harum aliquam urbium possit evadere
43 Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben
et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad
et Golam in Basan quae est in tribu Manasse
44 ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel
45 et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia
quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
46 trans Iordanem in valle contra fanum Phogor
in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon
quem percussit Moses
filii quoque Israhel egressi ex Aegypto
47 possederunt terram eius et terram Og regis Basan
duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
48 ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon
usque ad montem Sion qui est et Hermon
49 omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam
usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga