1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes
orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt
ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
3 hoc enim bonum est et acceptum
coram salutari nostro Deo
4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
5 unus enim Deus
unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus
testimonium temporibus suis
7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus
veritatem dico non mentior
doctor gentium in fide et veritate
8 volo ergo viros orare in omni loco
levantes puras manus sine ira et disceptatione
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate
ornantes se non in tortis crinibus
aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum
sed esse in silentio
13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
14 et Adam non est seductus
mulier autem seducta in praevaricatione fuit
15 salvabitur autem per filiorum generationem
si permanserint in fide et dilectione
et sanctificatione cum sobrietate
Instructions concerning Prayer
1 Παρακαλῶ οὖν πρῶτον πάντων ποιεῖσθαι δεήσεις προσευχὰς ἐντεύξεις εὐχαριστίας ὑπὲρ πάντων ἀνθρώπων, 2 ὑπὲρ βασιλέων καὶ πάντων τῶν ἐν ὑπεροχῇ ὄντων, ἵνα ἤρεμον καὶ ἡσύχιον βίον διάγωμεν ἐν πάσῃ εὐσεβείᾳ καὶ σεμνότητι. 3 τοῦτο καλὸν καὶ ἀπόδεκτον ἐνώπιον τοῦ σωτῆρος ἡμῶν θεοῦ, 4 ὃς πάντας ἀνθρώπους θέλει σωθῆναι καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν. 5 εἷς γὰρ θεός, εἷς καὶ μεσίτης θεοῦ καὶ ἀνθρώπων, ἄνθρωπος Χριστὸς Ἰησοῦς, 6 ὁ δοὺς ἑαυτὸν ἀντίλυτρον ὑπὲρ πάντων, τὸ μαρτύριον καιροῖς ἰδίοις. 7 εἰς ὃ ἐτέθην ἐγὼ κῆρυξ καὶ ἀπόστολος, ἀλήθειαν λέγω οὐ ψεύδομαι, διδάσκαλος ἐθνῶν ἐν πίστει καὶ ἀληθείᾳ.
8 Βούλομαι οὖν προσεύχεσθαι τοὺς ἄνδρας ἐν παντὶ τόπῳ ἐπαίροντας ὁσίους χεῖρας χωρὶς ὀργῆς καὶ διαλογισμοῦ. 9 ὡσαύτως [καὶ] γυναῖκας ἐν καταστολῇ κοσμίῳ μετὰ αἰδοῦς καὶ σωφροσύνης κοσμεῖν ἑαυτάς, μὴ ἐν πλέγμασιν καὶ χρυσίῳ ἢ μαργαρίταις ἢ ἱματισμῷ πολυτελεῖ, 10 ἀλλ᾽ ὃ πρέπει γυναιξὶν ἐπαγγελλομέναις θεοσέβειαν, δι᾽ ἔργων ἀγαθῶν. 11 γυνὴ ἐν ἡσυχίᾳ μανθανέτω ἐν πάσῃ ὑποταγῇ· 12 διδάσκειν δὲ γυναικὶ οὐκ ἐπιτρέπω οὐδὲ αὐθεντεῖν ἀνδρός, ἀλλ᾽ εἶναι ἐν ἡσυχίᾳ. 13 Ἀδὰμ γὰρ πρῶτος ἐπλάσθη, εἶτα Εὕα. 14 καὶ Ἀδὰμ οὐκ ἠπατήθη, ἡ δὲ γυνὴ ἐξαπατηθεῖσα ἐν παραβάσει γέγονεν· 15 σωθήσεται δὲ διὰ τῆς τεκνογονίας, ἐὰν μείνωσιν ἐν πίστει καὶ ἀγάπῃ καὶ ἁγιασμῷ μετὰ σωφροσύνης·