1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in
Hebron
primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide
secundum Danihel de Abigail Carmelitide
2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur
quartum Adoniam filium Aggith
3 quintum Saphatiam ex Abital
sextum Iethraam de Egla uxore sua
4 sex ergo nati sunt ei in Hebron
ubi regnavit septem annis et sex mensibus
triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii
Samaa et Sobab et Nathan et Salomon
quattuor de Bethsabee filia Amihel
6 Iebaar quoque et Elisama
7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
8 nec non Elisama et Heliade et Eliphalet novem
9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum
habuerunt sororem Thamar
10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa
de hoc quoque natus est Iosaphat
11 pater Ioram
qui Ioram genuit Ohoziam
ex quo ortus est Ioas
12 et huius Amasias filius genuit Azariam
porro Azariae filius Ioatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiae
de quo natus est Manasses
14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioiacim
tertius Sedecias quartus Sellum
16 de Ioiacim natus est Iechonias et Sedecias
17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
18 Melchiram Phadaia
Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei
Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
20 Asabamque et Ohol et Barachiam
et Asadiam Iosabesed quinque
21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia
huius quoque filius Arnam
de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia
22 filius Secheniae Semeia
cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat
sex numero
23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub
et Iohanan et Dalaia et Anani septem