1 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis
2 dicens
iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt
et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium
3 et nunc Domine memor esto mei
ne vindictam sumas de peccatis meis
neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum
4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis
et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem
et in fabulam et in inproperium
omnibus nationibus in quibus dispersisti nos
5 et nunc Domine magna iudicia tua
quia non egimus secundum praecepta tua
et non ambulavimus sinceriter coram te
6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum
et praecipe in pace recipi spiritum meum
expedit enim mihi mori magis quam vivere
7 eadem itaque die contigit
ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum
ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui
8 quoniam tradita fuerat septem viris
et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos
mox ut ingressi fuissent ad eam
9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens
amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram
interfectrix virorum tuorum
10 numquid et me occidere vis
sicut et iam septem occidisti
ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae
et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit
11 sed in oratione persistens
lacrimis deprecabatur Dominum
ut ab isto inproperio liberaret eam
12 factum est autem tertia die
dum conpleret orationem benedicens Dominum
13 dixit
benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum
qui cum iratus fueris misericordiam facies
et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te
14 ad te Domine faciem meam converto
ad te oculos meos converto
15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me
aut certe desuper terra eripias me
16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum
et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia
17 numquam cum ludentibus miscui me
neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui
18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi
suscipere
19 et aut ego indigna fui illis
aut illi mihi forsitan digni non fuerunt
quia forsitan viro alio conservasti me
20 non est enim in hominis potestate consilium tuum
21 hoc autem certum habet omnis qui colit te
quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur
si autem in tribulatione fuerit liberabitur
et si in correptione fuerit
ad misericordiam tuam pervenire licebit
22 non enim delectaris in perditionibus nostris
quia post tempestatem tranquillum facis
et post lacrimationem et fletum exultationem infundis
23 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
24 in illo tempore exauditae sunt preces amborum
in conspectu gloriae summi Dei
25 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos
quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata