Multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas
aliosque qui secuti sunt illos sapientiam
demonstratam,
in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa;
quia non solum ipsos loquentes necesse est
peritos,
sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.

Avus meus Iesus postquam se amplius dedit
ad diligentiam lectionis Legis
et Prophetarum
et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt,
volui et ipse scribere aliquid horum quae ad
doctrinam et sapientiam pertinent,
ut desiderantes discere et illorum periti facti
magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam.

Hortor itaque venire vos
cum benevolentia et adtentiore
studio lectionem facere,
et veniam habere in illis
in quibus videmur
sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum
conpositione.
nam deficiunt
verba hebraica quando translata fuerint
ad alteram linguam;
non solum autem haec,
sed et ipsa Lex et Prophetae
ceteraque librorum
non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.

Nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis,
postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi
fecissem,
inveni libros relictos non parvae neque contemnendae
doctrinae.

Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere
diligentiam et laborem interpretandi istum
librum;
et multa vigilia adtuli doctrinam
in spatio temporis,
ad illa quae ad finem ducunt
librum dare,
et illis qui volunt animum intendere
et discere quemadmodum oporteat instituere mores
qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere.
EXPLICIT PROLOGUS
INCIPIT LIBER IESU
FILII SIRACH
1
1 Omnis sapientia a Deo Domino est
et cum illo fuit semper et est ante aevum
2 harenam maris et pluviae guttas
et dies saeculi quis dinumeravit
altitudinem caeli et latitudinem terrae
et profundum abyssi quis mensus est
3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo
5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis
et ingressus illius mandata aeterna
6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit
7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata
et multiplicationem ingressus illius quis intellexit
8 unus est Altissimus creator omnipotens
rex potens et metuendus nimis
sedens super thronum illius et dominans Deus
9 ipse creavit illam spiritu sancto
et vidit et dinumeravit et mensus est
10 et effudit illam super omnia opera sua
et super omnem carnem secundum datum suum
et praebuit illam diligentibus se
11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis
12 timor Domini delectabit cor
et dabit laetitiam et gaudium in longitudine
dierum
13 timenti Dominum bene erit in extremis
et in die defunctionis suae benedicetur
14 dilectio Dei honorabilis sapientia
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione
et in agnitione magnalium suorum
16 initium sapientiae timor Domini
et cum fidelibus in vulva concreatus est
et cum electis seminis creditur
et cum iustis et fidelibus agnoscitur
17 timor Domini scientiae religiositas
18 religiositas custodiet et iustificabit cor
iucunditatem atque gaudium dabit
19 timenti Deum bene erit
et in diebus consummationis illius benedicetur
20 plenitudo sapientiae timere Deum
et plenitudo a fructibus illius
21 omnem domum illius implebit a generationibus
et receptacula a thesauris illius
22 corona sapientiae timor Domini
repollens pacem et salutis fructum
23 et vidit et dinumeravit eam
utraque autem sunt dona Dei
24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur
et gloriam tenentium se inaltat
25 radix sapientiae est timere Dominum
rami enim illius longevi
26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas
execratio autem peccatoribus sapientia
27 timor Dei expellit peccatum
28 nam qui sine timore est non poterit iustificari
iracundia enim animositatis illius subversio illius est
29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis
30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius
et labia multorum enarrabunt sensum illius
33 concupiscens sapientiam conserva iustitiam
et Deus praebebit illam tibi
34 sapientia enim et disciplina timor Domini
et quod beneplacitum est illi
35 fides et mansuetudo
et adimplebit thesauros illius
36 non sis incredibilis timori Domini
et ne accesseris ad illum duplici corde
37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum
et non scandalizeris labiis tuis
38 adtende in illis ne forte cadas
et adducas animae tuae inhonorationem
39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te
40 quoniam accessisti maligne ad Dominum
et cor tuum plenum est dolo et fallacia