1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico
omni tempore erit exprobrabilis
2 non recipit stultus verba prudentiae
nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit
sed sequitur eum ignominia et obprobrium
4 aqua profunda verba ex ore viri
et torrens redundans fons sapientiae
5 accipere personam impii non est bonum
ut declines a veritate iudicii
6 labia stulti inmiscunt se rixis
et os eius iurgia provocat
7 os stulti contritio eius
et labia illius ruina animae eius
8 verba bilinguis quasi simplicia
et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
9 qui mollis et dissolutus est in opere suo
frater est sua opera dissipantis
10 turris fortissima nomen Domini
ad ipsum currit iustus et exaltabitur
11 substantia divitis urbs roboris eius
et quasi murus validus circumdans eum
12 antequam conteratur exaltatur cor hominis
et antequam glorificetur humiliatur
13 qui prius respondit quam audiat
stultum se esse demonstrat et confusione dignum
14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam
spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
15 cor prudens possidebit scientiam
et auris sapientium quaerit doctrinam
16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
17 iustus prior est accusator sui
venit amicus eius et investigavit eum
18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma
et iudicia quasi vectes urbium
20 de fructu oris viri replebitur venter eius
et genimina labiorum illius saturabunt
eum
21 mors et vita in manu linguae
qui diligunt eam comedent fructus eius
22 qui invenit mulierem invenit bonum
et hauriet iucunditatem a Domino
23 cum obsecrationibus loquetur pauper
et dives effabitur rigide
24 vir amicalis ad societatem
magis amicus erit quam frater