1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob
eo quod iustus sibi videretur
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de
cognatione Ram
iratus est autem adversus Iob
eo quod iustum se esse diceret coram Deo
3 porro adversum amicos eius indignatus est
eo quod non invenissent responsionem rationabilem
sed tantummodo condemnassent Iob
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem
eo quod seniores se essent qui loquebantur
5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent
iratus est vehementer
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit
iunior sum tempore vos autem antiquiores
idcirco dimisso capite veritus sum
indicare vobis meam sententiam
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur
et annorum multitudo doceret sapientiam
8 sed ut video spiritus est in hominibus
et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
10 ideo dicam audite me
ostendam vobis etiam ego meam scientiam
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram
donec disceptaremini sermonibus
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam
sed ut video non est qui arguere possit Iob
et respondere ex vobis sermonibus eius
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam
Deus proiecit eum non homo
14 nihil locutus est mihi
et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
15 extimuerunt non responderunt ultra
abstuleruntque a se eloquia
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti
steterunt nec responderunt ultra
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo
quod lagunculas novas disrumpit
20 loquar et respirabo paululum
aperiam labia mea et respondebo
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
22 nescio enim quamdiu subsistam
et si post modicum tollat me factor meus